concupisco autem nihil mihi (contra
quod ipse pugno) ; et temporis et rei te moderatorem facile patior esse. nihil aut sero aut exigue a patria civi tributum potest videri.
exercitum a. d. vi K. Maias Rhodanum traieci magnis itineribus, Vienna equites mille via breviore praemisi. ipse
si ab Lepido non impediar, celeritate satis faciam ; si autem itineri meo se opposierit, ad tempus consilium capiam. copias adduco et numero et genere et fidelitate firmissimas. te ut diligas me, si mutuo te facturum scis, rogo. vale.